Evangelium Secundum Marcum*

Caput 7: Versus 33

Et apprehendens eum,etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis serminobusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur, verba Spiritus sancti, de quo dicitur:Digitus Dei est hicExod. 8.. Et:Opera digitorum tuorum sunt coeliPsal. 8..Tetigit linguam,etc. Spuma de carne Domini, divina sapientia, quae solvit ignorantiam humani generis, ut dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc.Seorsum.BEDA.Prima salutis via est de turba educi. De turba educit Dominus infirmum, cum mentem peccatis, etc., usque ad exspuens ergo linguam muti ut loqui valeat, tangit, cum ora diu bruta ad verba sapientiae proferenda contactu suae pietatis informat.
(* Traductions européennes)